HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT X: De timidis et sollicitis removendis ab exercitu

#Deut. XX

Addidit quoque de exercitu progressuro ad pugnandum, ut prius sacerdos exercitum admoneret; ne timeret hostes, et sperarent tantum in Domino, non in armis et robore suo; deinceps quisque princeps turmae suae loqueretur, et diceret. Qui ex vobis est formidolosus revertatur, ne pavere faciat fratres suos perterritus, etiam sollicitos pro negotiis imperfectis, quae reliquerant, reverti praeciperet. Specificabat autem tria negotia, quibus maxime affectus tenetur humanus dicens. Quis est homo, qui aedificavit domum novam, et non dedicavit, vel initiavit eam? Revertatur, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. Quis est homo qui despondit uxorem, et non accepit eam? Revertatur ne forte moriatur, et alius accipiat eam. Quis est homo, qui plantavit vineam, et necdum fecit eam communem, de qua omnibus vesci liceat, revertatur ne forte moriatur, et alius fungatur ejus officio? Quod sic intelligitur: Si novella vineae plantatio ante quartum annum fructum faceret immunda erat, quia natura praeter tempus vim fecisse videbatur, nec ex ea primitias Deo offerre, vel quidpiam edere licebat. Quarto anno vindemiabatur Domino. Omnem enim fructum ejus anni deferebat homo ad urbem sanctam, cum secunda decima aliarum frugum, ut epularetur ex eis coram Domino. Quinto anno fiebat homo dominus vineae, et vindemiabat sibi. Sexto anno, et deinceps erat quasi omnibus communis, secundum consuetudinem eorum talem. Iter agentibus licebat intrare vineas, et pomeria, et tanquam de propriis satiari, sed extra deportare fas non erat, neque vindemiantes de his, quae ad torcular portabant, gustare prohibebant sibi occurrentes. Alia translatio plana est. Quis est homo qui plantavit vineam, et de novella ejus non bibit, etc?